라틴어 문장 검색

itaque post discessum legatorum cum binis continuis litteris et Lepidus me ut venirem rogaret, et Laterensis multo etiam magis prope implorans obtestaretur non ullam rem aliam extimescens quam eandem, quae mihi quoque facit timorem, varietatem atque infidelitatem exercitus eius, non dubitandum putavi quin succurrerem meque communi periculo offerrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 18 2:1)
vides quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicitiis, quam ad tempus aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 1:1)
Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis accepisset, alter, ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam mortis destinatam, utinam ego inquit tertius vobis amicus adscriberer!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:1)
quibus Macri, illam alteram dissolutam atque etiam incongruentem vocant;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 19:3)
Patet incongruentia illius qui adversus animalium periturorum commercium pugnat, sed pro personarum commercio indifferens est, pauperes neglegit, vel est promptus ad alium hominem, sibi ingratum, delendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 122:2)
Christianae anthropologiae incongruens expositio effecit ut de hominis cum mundo consuetudine errata conceptio sustineretur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 154:3)
Ceterum, pericula non semper ad ipsam technicam sunt referenda, sed ad eius incongruentem aut immoderatam applicationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:2)
Alii sunt inertes nec statuunt suos mores mutare et fiunt incongruentes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 277:3)
Quia uero sunt multi in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitate essent, huic nefando coniugio dicuntur admixti, ad fidem uenientes admonendi sunt, ut se abstineant, et graue hoc esse peccatum cognoscant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION